- SIDERA
- SIDERApro Diis olim habita: nec solum Sol et Luna, quos Caeli oculos Pythagorici dictabant; aut reliqui quoque Planetae, quos Maiorum Gentium Deos, vel Selectos, vocavêre: verum et coetera omnia astra; idque tum a Barbaris, tum Graecis. Ita enim Plato in Cratylo, φαιΝονταί μοι οἱ πρῶτοι τῶ ἀνθρώπων περὶ τὴν ἑλλάδα τούτους μόνους θεοὺς ἡγεῖςθαι, οὑςπερ νῦν πολλοὶ τῶ βαρβάρων, Ἥλιον καιῃ Σελήνην καὶ Γῆν και Ἄςτρα καὶ Οὐρανὸν, Qui Graeciam primi incoluêre, illi videntur mihi eos solum Deos existimâsse, quos nunc etiam barbari multi pro Diis habent; Solem, Lunam, Terram, Astra, Caelum. Quae verba etiam Eusebius adducit, Praep. Euang. l. 3. c. 2. Et sane omnem Caeli militiam (ut Hebraeorum more loquar) pro Diis cultam esse, ostendit etiam iuramentum illud, apud vettium Antiochenum Astrologum in Prooem. Ἀνθολογιῶν sive Floridorum; quod ex Scriptore eo maiorem partem inedito iamdudum Ioh. Seldenus in Syntagm. de Diis Syris, adduxit: verba Latine sic habent: Eos, qui in haec inciderint, adiuro, per sacrum Solis circulum et inaequales Lunae cursus ac reliquorum Siderum vires et Signiferum circulum, ut ista in reconditis habeant, nec imperitis vel non initiatis tradant; sed Doctoris sui memores hcnorem ei tribuant. Sancte iur antibus bene sit Diisque ante memor ati sint propitii, peier antibus contraria sint. Nec hac parte solum erratum a vulgo, sed etiam Philosophis: uti Xenocrate Chalcedonio et Alcmaeone Crotoniate, de quibus Tullius testis est de Natur. Deorum l. 1. Similiter Stoicis: ut Posidonius, apud Stobaeum, Ἄςτρον εἶναί φησι σῶμα θεῖον ἐξ αἰθέρος συνεςτηκὸς, Stellam, inquit, esse corpus divinum ex aethere compositum. Quos in hanc sententiam quid compulerit, docet nos Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 11. Dicunt (Stoici) omnia Sidera partes Iovis esse,et omnia vivere, atque rationales animas habere: et ideo sine controversia Deos esse. Quo facit, quod Siderum afflatibus aut oper atiomibus aliis, adscribebant fortunia utraque mortalium: unde dextrum sidus, sinistrum sidus, toties occurrit. Praecipue vero pueris nocere ea arbitrabantur. Hesychius, Ἀςτροβοληθῆναι, νόσῳ τινι καταχεθῆναι ἐπὶ τῶν παιδίων: quod de Canicula inprimis seu Sirio creditum, docet idem. Sic de Iuvenibus Petronius, Nuper ventosa isthaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit, animosque Iuvenum ad magna surgentes quôdam sidere afflavit. Lunae quoque eadem adscripta. Isidor. Glossogr. Astrosus, Lunaticus, h. e. malô sidere natus. Quia nimirum manifestior huius vis, et occultior coeterorum siderum. Vide hanc in rem plura, apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 4. v. 760. Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 2. p. 30. Salmas. ad Solin. palssim, infra voce Stella et Teraphim; et Siderum praecipua hic suis locis; aliquid etiam verbo Signisicare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.